# Liber de epochis 96

Paul Crusius, Liber de epochis, DE EPOCHA ORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/96

Defuncto igitur Aran filio suo, reliquit ut Chaldaeorum, & cum altero filio Abrahamo, cunque nepote suo Lotho, peruenit in urbem Mesopotamiae, cui nomen fuit Charan, seu ut postea dicta est) Aram: ibi permansit usque ad mortem suam. Sed Abraham filius ipsius, cum haberet annos uitae suae 75. a Deo uocatus est, ut relicto patrio solo, proficisceretur in terram, quam illi Dominus monstraturus esset. Eo tempore Deus ornauit Abrahamum, duplici promissione: Vna est corporalis, quę complectitur multiplicationem Sobolis, & possessionem terrae Canaan, Abrahamo & semini eius promissam: his uerbis: Vade in terram, quam tibi demonstrabo & faciam te in gentem magnam. Altera est longè praestantior, de spirituali semine, per quod pater est, non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae omnibus mundi seculis fidei eius uestigia sequuntur. Continetur autem in his uerbis: Et benedicentur in te, omnes familiae terrae: quae uerba procul dubio referenda sunt, ad benedictionem uenturi seminis mulieris: de quo in prima concione Genes. 3. dictum est. Ab hac promissione usque ad legem Dei, primo anno exitus Israhelitarum ex Aegypto, per Mosen, in monte Sina, promulgatam, Paulus Apostolus annos 430. elapsos esse dicit. Gal. 3. ac totidem anni necessariò ponendi erunt, si Berosi authoritatem (qua in prophanis historijs nihil antiquius duco.) saluam esse uolumus. Cumque lex per Mosen data sit, 50.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
