# Liber de epochis iii

Paul Crusius, Liber de epochis, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-crusius/liber-de-epochis/iii

Huc acce ) (2 dere dere oportet perfectam & usui accommodatam Logicae politioris noticiam: ne in historijs legendis sine iudicio, & prudentię ac salis mica temerè oberremus. Sępè enim de rerum, bellorumque causis & euentis iudicandum: saepè orationum & concionum, narrationib. interpositarum, inuentio Topica & dispositio Analytica consideranda est. Quid dicam de Ethica, Politica & (quae Politicae affinis est) Antiquitatis cognitione? ad quas lectio historiarum tanquam ad summum finem referenda est? Hinc enim omnium uirtutum exempla petenda: hinc Rerumpubl. constitutiones, conseruationes, con uersiones, uirtutes, uitia, & reru politicarum consilia sumenda sunt. Gramedibzy G Google Grammatica igitur linguarum cognitio, Logica prudentia, Ethiea & Politica doctrina, unà cum Antiquitatis cognitione, lectioni historiarum praemittendae sunt. Sed minimè omnium Geographiae studium negligere decet: haec enim historicae lectionis alter oculus est. Itaque hac in parte cum Glareani Geographiam delibaueris, postea ad maiores eius doctrinae autores, Melam, Solinum, Plinium, Strabonem, Pto lemaeum perueniendum est. Atque his ita ordine perspectis & diuturna diligentique lectione familiaribus factis: ad propria historicae cognitionis studia duo, Ge nealogiam scilicet & Chronologiam est descendendum.

---

Paul Crusius, Liber de epochis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_epochis.
