Latin · Dactylic hexameter
SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 5. Gratiarum Actio. 1633. Mai., lines 1.5.131-1.5.154
Paul Fleming, Poemata 1.5.131-154
Unproofread scanNot analysed yet
Vosque professores reliqui, vos atque magistri
et quicumque alii domina venistis ab urbe
aut peregre variis huc confluxistis ab oris,
arte boni, virtute graves, quos pulpita circum
conspicor, intensi certissima gloria patris,
vos, inquam, nostros visum venistis honores,
et vestra iuvistis ope, quis testibus olim
stabimus et seris tuti defendimus annis.
Larga perennanti vobis sit gratia censu
pro facili accessu, promptae pro munere mentis,
auris et officio placidae. Vos asserat omnes
incolumes panacaea dei, cui sacra probastis
officio praesente. Favor vos almus Olympi
protegat et canis felices sospitet annis.
Denique vos iuveni pubentia nomina flore,
nobilitatis honos et spes non infima Pindi,
ite salutati. Praesens testamen honoris
sumimus, at grati memorique reponimus sevo.
Tempus erit, vobis quo par debebimus olim
gratae mentis opus. Nec enim delebitur umquam
ex animo, quod vestra bonum praesentia vultum
attulit et finem sic eduravit ad ipsum.
Ite salutati simul, ite, quod obsecro! Dixi.
Lipsise in panegyri promotionis magisterialis, MDCXXXIII m. Maio.