Latin · Dactylic hexameter
SYLVARUM LIBER I, IN QUO HEXAMETRI., 6. Epithalamium.
Paul Fleming, Poemata 1.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Felices animae, quarum conamina firmat
ipse parens auctorque potus! Connubitis ambae
faustiter et dextri concurritis omine fati.
Non Amor et turpis mater magis improba nati,
non fictus vos iungit Hymen, procus exit Olympus
et vobis vos ipse ligat; tibi pronubus aer,
sponse, favet, facilisque tuis in amoribus ignes
excitat et sacras praelucet ab aethere taedas.
Nec minus est, quod, sponsa, tuo laeteris amore.
It pudor, arcanus secreti pectoris infans,
virgineasque suo, parvi Saturnius orbis,
perpluit imbre genas. Laudanda modestia; bellae
rara comes formae, medio tibi dulcis in ore
regnat et in roseo residet reverentia vultu.
Prae foribus famuli, video, famulaeque morantur.
Quis dominam pulcra tam puri in pectoris aede
virtutem neget esse domi? Produceris ergo,
virgo mox moritura, viro, quod et ipse veretur
nomen adhuc primaeque timet quasi praelia noctis.
Este bonis animis! Si corpora nuda ferendum est,
hic etiam nudis tantum pugnatur in armis.
Principium mors illa novae est et ianua vitae.
O utinam moreremur item, quibus unus et alter
annus abit, vitae nec eunt tot mortibus ullae!
Viventes morimur, morientes vivimus. O vos,
o quam vos nobis agitis felicius aevum!
MDCXXXIV. d. V Kal. Decembres, quae nuptialis erat Moscuae.