# Poemata 10.5-9

Paul Fleming, Poemata, PAULI FLEMINGI MANES GLOGERIANL AD ILLUSTREM VIRUM AUGUSTUM BUCHNERUM., lines 10.5-10.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/10.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/10.5

Omnia per totum quae sunt exstantia muudum
ante meos oculos iussus adegit Amor.
Omnia quaerebam, sed erat nec in omnibus unum,
quod non alterna mobile sorte foret.
Phoebus ait: "Pereo." Polus hoc, hoc et astra fatentur.
Terra, salum, tempus, regna loquuntur idem.
Unica prae reliquis tulit Inconstantia palmam.
Firma sua levitas in levitate manet.
Pulcer in erecto statuit me monte Cupido,
qua patet ingentis visio plena poli.
"Quos, Amor, aeternos", dixi, "mihi detegis orbes,
hoc opus haut ipsi mobile credo Deo."
Ille manu coelum leviter tundens, pede terram,
ilicet in celeres egit utrumque rotas.
"Et si tam facili vertigine tanta vacillant,
quas", ait, "haud subeant corpora parva moras?"
Jamque preces, iam vota sinunt, iam lingua remisit
et pia sub media stant labra panda nece.
Quam moritur foelix animam, cui numine plenam
fusilis assiduae provehit aura precis.
Quis negat, arentis dum deficit halitus oris
ultimus, in primum mens migrat acta polum.
Omnia sunt praesto. gemitus, iumenta precesque,
rheda fides, calcar spes bona, vector amor.
Forte liquata cava commiscens smegmata testa
plurimus in denso stabat agone puer.
Mox et arundineis lasciva canalibus aetas
ludenti vitreum flabat ab ore decus.
Rumpit hoc in primo, medio perit illud in usu,
omnis inanis erat bulla, nec ulla manens.
Cernis, Amor mihi, cernis, ait, tua nomina vitae?
Bulla brevis, brevis es tu quoque lucis, homo.
Dividor et ternos ex me sibi blanditer uno
omnipotens leni segmine findit Amor.
Prima mei, Gulielme, tibi, tibi, Chare, secunda
cedit et inde mei pars mihi sera manet.
Improbat hoc rude vulgus opus ridetque loquentem,
vatibus et mendax omne licere putat.
Nil regero. Qui me quondam duplicavit amico.
num minus is binis iam triplicarit Amor?

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
