# Poemata 10

Paul Fleming, Poemata, PAULI FLEMINGI MANES GLOGERIANL AD ILLUSTREM VIRUM AUGUSTUM BUCHNERUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/10

Jussit, ut exigua sibi quid meditarer ab arte
noster amicitiae coniugialis Amor.
Quid meditarer enim? dixi. Meditaberis ipse,
digna tibi nemo, tu tibi digna facis.
Risit et aetherea puer actus in aera pluma
Boltenium volucri cor redimivit ope.
Hic tacet et proprio vetus approbat illud in usu,
hoc magis urit Amor, quo magis ille tacet.
Volvo librum, nec fronte libri, nec calce notatum,
cerno, quod ingenui symbolon esset heri.
Ridet Amor causamque rogat. Quid quaerere pergis
anxius? Ipse libri symbolon, inquit, eram.
Miror hoc. Ergo tuo si symbola more celebras,
hoc poteras, instat, me celebrare modo?
O quid ego vestras iam non celebravero laudes,
symbolon o similis dulce, loquebar, heri!
Fulserat in verno tua lux nitidissima coelo,
certa volens tacito me praeabire pede,
ivit, at extremas dum se demittit in umbras
vesper, Amor lucem clamat abire tuam.
Quid tibi? quid facerem luci tam laeta silenti?
Haec gratanda tibi tuque ligandus eras.
Solvo diei, tibi solvo tuum, sed sero, quid obstat?
Tu mihi sub media nocte serena dies.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
