Latin
MANIUM GLOGERIANORUM LIBER II, IN QUO CUPIDINES., 45. Albo Joannis Sibelii, Westphali, super symbolo eiusdem.
Paul Fleming, Poemata 11.45.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cor mihi, quod volvat, constanti disserit ore,
os mihi cum simili corde, quod aiat, agit.
Cor tacet; os reticet. Loquitur cor; et ora loquuntur.
Officium concors illud et illa tenent.
Os sine corde nihil, sine nil facit ore cor aptum.
Os in corde gerit, qui cor in ore gerit.
O me felicem, tah quae munere praesto!
O te felicem, quando sequutor eras!
MDCXXXIII. Lips. VII. Eid. Febr