# Poemata 11.45.2

Paul Fleming, Poemata, MANIUM GLOGERIANORUM LIBER II, IN QUO CUPIDINES., 45. Albo Joannis Sibelii, Westphali, super symbolo eiusdem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/11.45.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/11.45.2

Cor mihi, quod volvat, constanti disserit ore,
os mihi cum simili corde, quod aiat, agit.
Cor tacet; os reticet. Loquitur cor; et ora loquuntur.
Officium concors illud et illa tenent.
Os sine corde nihil, sine nil facit ore cor aptum.
Os in corde gerit, qui cor in ore gerit.
O me felicem, tah quae munere praesto!
O te felicem, quando sequutor eras!
MDCXXXIII. Lips. VII. Eid. Febr

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
