# Poemata 12.12

Paul Fleming, Poemata, MANIUM GLOGERIANORUM LIBER III, IN QUO VOTA., 12. Aliter.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/12.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/12.12

Abstine, quae bona sunt, mea mens, bona sola videntur.
Sunt bona, quae mala vult pessimus ipsus homo.
Sustine, quae mala suut, quod et haec mala sola videntur.
Sunt mala, quae iudex sons bona censet homo.
Sunt bona, quae mala sunt perverso credita mundo,
semper at electis sunt boua, quse mala sunt.
Sis patiens, potiens et eris, mens enthea; coeli
tunc potiens, mundum si patieris, eris.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
