Latin
MANIUM GLOGERIANORUM LIBER III, IN QUO VOTA., lines 12.18-12.22
Paul Fleming, Poemata 12.18-22
Unproofread scanNot analysed yet
Seu lapidosa trucis crucium tormenta podagrae,
seu necat invalida curva senecta manu;
sive per hostiles factus trepidare tumultus,
attonitis poteras succubuisse minis,
fortunatus obis et in ipso funere foelix
tuta perennantis fata quietis habes.
O bona mens, quae te tot mortibus eximit una!
Vivere quo posses, debuerasque uiori.
Segnia nolentes carpebant otia Musae,
nuper ubi Pindi non gravis liospes eram.
Quterebam caussam, reddebant numina caussam.
Nam nihil, aiebant, quod faceremus, erat.
Ah! non dura mihi, dicebam, numina, sitis,
materies operis, quod peragatis, ero.
Ilicet hos illius tradebam fundere lessos.
Numina sic docui, sic didicere deae.
Et sequar, a fido cum sim ductore relictus?
Quam pavet ignota pes dubiosus humo!
Tu tamen e summo trepidantem, diva, theatro,
ut sequar, assidua sedulitate mones.
Qua sequar aut abeam? Dea, dic, dea, detege calles,
sponte-sequutores non retinebo pedes.
Audio, nec video, sequar ast. Erit ipse vaganti
ad te, quo veniam, vel meus error, iter.
Surge, volaturas, dea, sume volatilis alas,
surge, loquuturas indue tota tubas.
I, vola et hac, socium Pyladis qua dicis Oresten,
Glogeridis lingua fare Flemingiaden.
Quicquid erat veteris per te memorabile mundi,
hoc referunt nostri, te memorante, dies.
Congrua diversi sumus exemplaria saecli,
ille vetustatis, posteritatis ego.
Ut faciles nostro sitis sub carmine Musae,
hoc petit a vestro numine noster Amor.
Natus Amor Charitum, blandus coirviva leporum;
vota, deae, civis non reprobate dei.
Hos, mihi quos latias calamos acuistis ad aras,
illius e vestra nomine sumo manu.
Nomme scribo dei. Deus est Amor omnia nobis,
humor, arena, stylus, pagina, scriptor, opus.