# Poemata 12.6-10

Paul Fleming, Poemata, MANIUM GLOGERIANORUM LIBER III, IN QUO VOTA., lines 12.6-12.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/12.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/12.6

Dum meus auratas transit Glogerus in arces
exuviasque sui me male linquit humi,
suspiro: Mea Musa, mihi mea mella ministra!
Redde, solum, mea mi sacchara, redde, salum,
mitte meum mihi, manna, meum mihi, munde, remitte!
Aura, poli, stellae, mittite missa mihi!
Omnia dum nequeunt mea mi omnia reddere, restat,
omnia vel fuero, vel nihil omnis ero.
Non tenebrat vigiles mortale papaver ocellos.
Fronde quatis frustra tempora sicca tua.
Nec mihi Thebaicus facit ulla crepuscula succus
lymphave, letheo quae fuit hausta lacu.
Dormio, sed vigilans. Nox absque quiete recedit,
absque quiete dies, neutra quieta sibi.
Si deus es, te luminibus, pater, indue nostris,
aut mea luminibus lumina deme tuis.
Chara sepulcralem faciunt me funera vatem,
nec desiderii lex erit ulla mei.
Aurea magnanimi soboles Jovis, aurea virgo,
quae regis e supera pectora nostra domo,
sis bona, sis facilis lacrimisque illabere nostris,
ad durum mollis munus adesse velis.
Flagitio iacct ille necis, tacet ille peremptus,
Officio iuvenis vivit ovatque tuo.
Non tibi sit tanti fraternos spernere fletus,
ut numquam nobis aggemuisse velis.
Ac, quamvis Romana tuos haec litera sensus
de nostro nequeat commonuisse malo,
nostra tamen coram si non tibi iata reclusi,
haec tibi iam poterit explicuissc parens.
Forte peregrinum nolis, germana, Glogerum,
at plores Paullum, quaeso, Sabina, tuum.
Quas damus inferias, vestris quas ponimus aris
lances, quae solita mystica farra dape,
sumite, sed faciles, vestris devotaque iustis
carmina de nota non reprobate manu.
Hoc ipsi voluistis opus, dum vestra caducum
corpora mortali \imine vincta forent.
Jam lacrimas libo, mox et libavero mentem.
Ah mihi, quod iam non mortuus esse queo!

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
