Latin · Elegiac couplet
MANIUM GLOGERIANORUM LIBER V, IN QUO SUSPIRIA., lines 14.6-14.10
Paul Fleming, Poemata 14.6-10
Unproofread scanNot analysed yet
Ille tuus, tuus ille meus, meus ille Glogerus
nostri delicies, nostri utriusque decus,
ille utriusque salus, ille, ille utriusque voluptas,
ille, ille, ille merum cor utriusque fuit.
Ille tuus, meus ille fuit, fuit ille! O quid? o quid?
Quid sumus? aut fuimus? aut erimus? fuimus!
Hei! fuimus! fuimus! tu, dumfuitille, fuisti!
hei fuimus, fuimus! dum fuit ille, fui!
Humidus imbriferis amplexibus implicat Auster
et pluvio madidos basiat ore polos.
Uda citi dant ora poli, mera decidit unda.
Exhilarat sitiens illa saliva solum.
Ah! praesaga mei semper suspiria luctus,
o oculis Austri turbo vaporque meis!
Lumina continuas mea poscite, poscite guttas,
terra sitit. Quae sed terra, rogatis? Ego.
Pendula labenti demittitis oscula vultu,
aurea materno pignora rapta sinu.
Candida frontis hyems, niveorum bruma labrorum,
marcet; in ostrinis ver geniale genis.
Sanguis abit, lac omne perit, color interit omnis
totaque flaccescens corpora languor habet.
Ah vos felices et ab ipsa morte beatos!
Ast ego, dum morior, tabeo; vivo tamen.
Omnis in hoc uno vestrae stetit anchora navis.
Navis hic, hic vestrae prora salutis erat.
Et iam tota bonis solvebat carbasa ventis
museumque pia marmor inibat ave.
Quam sed o! insubita ratis interit icta procella!
Infelix Clario mergitur ille salo.
Non solus perit ille sibi. Periistis et una.
Quin, ego naufragii portio quarta fui.
Parve liber, sed magna tui possessio vatis,
non minus heredis nunc pia cura tui,
ah quoties, quoties madidis te basio malis!
Humidus ah quoties mandat abesse dolor!
Non sed abes umquam, bona crux, et acerba voluptas,
non sine melle tui fellis amaror erat.
Nam dominum mens nostra tuum sibi fingit adesse,
in vultu quoties haeserit illa tuo.