# Poemata 14

Paul Fleming, Poemata, MANIUM GLOGERIANORUM LIBER V, IN QUO SUSPIRIA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/14

Sacer o anime, novitie socie superum!
Quibus ego misere gemo latebris?
Ea nova nitida domicilia tua, meis
inibique tua levia sola gravibus
premere aveo pedibus. Ubique vagor, ubique sto,
ubique vocito, nec ubique reperio.
Celer abit in ea supera loca: madido
quod ego pede nequeo, sequar oculo.
Ah mihi! te super ah! quas ah! non sentio plagas!
Quas miser ah! patior, sed sine morte neces!
Aspera continuos crux haec edurat in ictus.
Me veniente die, me fugiente ferit.
Hei! neque scit dolor ille modum, dolor ille dolores
mille novos simili cum feritate parit.
Maximus hei! dolor est, non doluisse satis.
Ambo neces hominis pugnant de munere palmae,
de potiore dolor, de meliore labor.
Hic ait: a primo nascentem vindico partu.
Ille, sed a prima vendico luce mihi.
Hic: sum te potior, quia non in morte recedo.
Hic: ego te, quia nec morte recedo, prior.
Consererentque manus, una nisi voce probarent:
et dolor et labor hoc sunt in agone pares.
Sanguinolente pater, languenti morbifer anno
idemque crebrae sontica caussa necis,
ergo meis etiam crudelis amoribus obstas
et mihi tam charum corripis ense caput?
Hoc nec docta tibi iuvenis florentis imago,
nec vetuit nostrae nexus amicitiae.
Quicquid agis, crudelis agis. Crudelius in te
haec mea, quicquid aget, penna vibrabit opus.
Et tu furva dies, qualem non credo fuisse,
quum cecidit fatum Pyramus ante suum,
non te felici Titan aspexit ocello,
sed grave fatalis stygma furoris habes.
Tempora te reprobent, cunctus te nesciat annus,
reiiciant titulum secula cana tuum;
at mihi funesto mordeberis ore quotannis,
nec mea tam nomen charta docebit atrox.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
