# Poemata 16.14

Paul Fleming, Poemata, MANIUM GLOGERIANORUM LIBER VII, IN QUO TUMULI., 14. Tumulus Matris.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/16.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/16.14

Hoc, tibi quod statuit dilecti gratia Paulli,
chara parens, summi suffer honoris opus.
Ille sui dum puncta pius reminiscitur aevi,
non valet officii non memor esse sui.
Ac quanvis ignota tuae signacula formae
defleat, in cineres non minus aequus erit.
Quam puer invisam queritur se perdere matrem,
cernere se vivam nunc in amore putat.
Christo Vivificatori S. Elisabetha Fischera, Foemina ad exemplum pia et honesta, Abraami Flemingi Theologi Coniunx exoptatiss. moritur A. salutis MDCX. Mens. .. D. .. Aetat. .. Matri desideratissimae, de facie non notae, Pietatis et memoriae ergo posuit P. Flemingus iusto dolore plenus filius.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
