Latin · Elegiac couplet
MANIUM GLOGERIANORUM LIBER VII, IN QUO TUMULI., lines 16.19-16.23
Paul Fleming, Poemata 16.19-23
Unproofread scanNot analysed yet
Hic iacet Andreas, Misii Rubenius orbis,
nobile Parrhasia nomen ab arte merens.
Vidimus artificis praestantia pignora dextrae
quasque labor mentis non tulit unus opes.
Miratura suum fuerat iam Graecia Zeuxem
parcius, antiquae viluit artis honor.
At tu, quid crudis oppones, rustice, fatis,
si tam divinae nil habuere manus?
Transitus est modo, mortales quod obire vocamus,
nec mors tam dura voce notanda fuit.
Exitus est gemitus et finis sana malorum,
introitus veri principiumque boni.
Hic nec obit, sed abit, vitrico quid cedit ab orbe,
sed migrat ad patrios et redit inde polos.
Quum possis hospes rediturum scire iacentem,
hunc abiisse quidem, non obiisse puta.
Nox est omnibus una dormienda.
Quicquid ait, negligenter ait, de nomine mortis
esse sub hoc positum flebile quodque putans.
In nece nil necis est, praeterquam nomen inane,
nec mors tam rigidi, quod paveatur, habet.
Fessa velut placido merguntur lumina somno,
sic artus sepelit longior ille sopor.
Hoc, hospes, reverenter habe, nec tunde sepulcrum,
nec dormire situm, sed vigilare puta.
Quei? cum Mars timuit per apertum cernere campum,
hac quoque mortalem se ratus esse manu,
heroas invidit opes iuvenilibus ausis,
purpureum sparso sanguine ferre decus?
Insidias tuto struit ignarumque duelli
turpiter infamis clam necat aere globi.
At tu, cor iuvenum, magis hoc cadis inclytus, in te
quo magis imbellis perfurit ira Dei.
P. Flemingus P.
Cernite me pueri iuvenesque virique senesque,
cernite virgineis cum faciebus anus.
Non tumulus, speculum sed hoc est, quod adesse videtis.
Me vobis, mihi vos una tabella refert.
Lucet in omnigenas fax illa reciproca vultus,
quilibet hic, placeat quod, quod oditque, videt.
Sancta fui, sed ab orbe fui. Discedite, docti,
mendaque per naevos radite vestra meos.