Latin · Elegiac couplet
MANIUM GLOGERIANORUM LIBER VII, IN QUO TUMULI., lines 16.32-16.36
Paul Fleming, Poemata 16.32-36
Unproofread scanNot analysed yet
Matronale decus, muliebris gloria sexus,
foemina laudatae simplicitatis amans,
fida viro, dilecta tuis tibi sanguine iunctis
et numquam natis improba, quam quod obis,
languidus hanc matri tibi filius erigo tumbam,
praesentes statuant quam pater atque soror.
Et lacrimas haec verba putent aliquando fuisse
inque sepulcralem sic riguisse petram.
Justus ab iniusto decessit Lipsius orbe.
Digna viro superi iusta parata Dei,
credere si fas est, superos quoque iusta parare,
si fas est ipsis iusta parare diis.
Quicquid in aeterno coeleste vigebat olympo
incorruptibili clausit hic omne sinu.
Impia sit nisi vox, hospes, nisi dura, faterer,
mortalem sub ea scrobe iacere Deum.
Staret ad infernum Scalanus dum maximus amnem
iamque Charonteam vellet inire ratem,
ilicet umbrosae nituere superbiter aedes,
nec memor officii nox fuit ipsa sui.
Dis pater obstupuit, Ditis atque nigerrima coniunx,
Cerberus ad radios coecutit usque novos.
Splendet in Elysio, Clariae, sol noster, olympo.
Fulgurat hinc tenebras vester Apollo meras.
Suspirant Celtae, Belgae grave quid singultant,
Europamque omnem moeror hiulcus habet,
dum fugis et fluxo, pie Scaliger, excidis aevo,
quod stiteras forti iam prius ipse manu.
Nil deerat coeli, nisi quod te terra teneret.
Exuis hinc hominem, induis inde Deum.
Quae cadit et tecum moritur, domus inclyta Berni
surgit et a fato vivit, ut ipse, suo.
Arcticus ingemuit, flevit Antarcticus axis,
ivit et in madidis orbis uterque genis.
Nec solum nos ille tui dolor, Honde, peremit,
pressit et antipodas crux ea sae\a tuos.
Quas pede, quas calamo per humos iit Hondia cura,
esse memor tumulum sensit ubique suum.
Terra iacet vasto complexa sepultaque coelo,
Hondius in terra se legit ipse sua.