Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., lines 17.14-17.19
Paul Fleming, Poemata 17.14-19
Unproofread scanNot analysed yet
Et piget et pudet et taedet vixisse nocenter;
cuius vel solum me meminisse necat.
Nec super est aliud pessum solamen eunti,
quam spes in merito, Christe Jehova, tuo.
Fac, precor, ut salver, nam tu salvatio mundi es,
ipsa perit per se te siue cuncta salus.
Quid nisi peccassem, mihi tu concedere posses,
Christe, redemptorem me redimendo proba.
Hei perii! Cum seducto sum pransus Adamo.
Ut beer, ad coenam transeo, Christe, tuam.
Pastus eo vacuo, titubo bene potus inani,
ebrius inde siti sum, satur inde fame.
Hinc sitis haec, hinc ista fames, quae clamat olympo:
Te sitio, atque tui mens fame pressa gemit!
Illa mihi nisi daps hanc incussisset orexim,
deficerem tantas non sapiturus opes.
Suspirate diu, tamen expectate per aevum,
necquicquam, tandem iam, pie Christe, venis.
Christe, venis: venit alma soli salvatio tecum
et polus et quicquid scit geniale polus.
Nempe venis ad nos, ad te veniamus ut omnes;
nos, ut te per te nos adeamus, adis.
Ah! bone non sat erat monstrasse viantibus orbem,
ipse venis ad te ductor et ipse via!
Magnus, at in parvo vilescit corpore Jesus,
parvus, at in magno numine Jesus adest.
Magnus adest animis, sic nos defendit ab orco,
sic redimit miseros, corpore parvus adest.
Talis erat primo patri praevisus ab aevo,
ut posset nostras ferre patique vices.
Adspice nascentem, morientem conspice; dices:
Ille fuit minimus, maximus ille fuit.
Sancte latro, pendens salvandi tabula mundi,
quam caderes felix, ni paterere miser.
Ast tu schema ferox, specimen Stygi pensile sacrum
et iamiam Furiis dilaceranda cutis;
gaudia Tisyphones et Alectus iubilus atrae,
iacchat in exitium laeta Megaera tuum.
Vile cadaver obis, scelus orbis, Erinnia pestis,
debita ieiuno coena futura cani. \
Luditur hic tecum: nihil haec crux, hic dolor, hic mors:
ille dolor, dolor est, qui sine morte necat.