Latin
EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI.
Paul Fleming, Poemata 17.36
Unproofread scanNot analysed yet
Dure, sed Hebraeis lapis undique mollior extis,
dic, tumulo quae te seposuere manus?
Nulla resignavit ceram vis frausve sepulchrum,
te cingunt vigiles nocte dieque viri.
Sed tamen a foribus iussae sernotus es urnae,
et, quam debueras claudere, pandis humum.
O! quia tam mirum tacet aut negat omen apella,
os fieres, totum quod bibat aure solum.