# Poemata 17.37

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., 37. Crucifixo amori meo.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.37

O mea lux, quid in hac te conspicor arbore pensum?
O mea spes, huc te quae posuere manus?
Cerno pedes fossos, video latus ense peremptum,
intueor capitis spinea serta sacri.
Tende manus, amor, atque veni. Sed o! haeret ad uncos
veraque. Vae animae, te lacrimante, meae!
O mea lux, mea spes, mea vita, quis es, quis et es non?
Nam mihi quo fias omnia, mors quoque fis.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
