# Poemata 17.39

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., 39. Venite ad me omnes. Mat. XI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/17.39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/17.39

Omnibus ex illis, ad te quos ire volebas,
unus ego quoque sum, qui tibi, Christe, venit.
Non me reiicies, quum blande vocaveris omnes.
Fac, referam, quam das omnibus unus opem.
En! magis hoc propero, quo me magis urit hic angor,
quo magis ut veniam, concitus, ipse vocas.
Caussa, quod accurram, quod conquerar, est tua, Christe;
quod reficis, quia sum languidus, illa mea est.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
