Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., lines 17.4-17.8
Paul Fleming, Poemata 17.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qua patet ambigui variabilis orbis olympi,
omne volatilium, mens mea, cerne genus.
Nulla serunt et nulla metunt, tamen omnia vivunt.
Nec volat e minimis, quod cadat ante diem.
Angeris atque truci minuis tua pectora cura,
unde velis vitam sustinuisse tuam.
Stulta, tace. Qui pascit aves, qui plumea vestit
agmina, dilectae non det is illa tibi?
Qua patet expansae variabilis area terrae,
mens, vegetabilium per genus omne vide.
Canduta lacteolis hinc adspice lilia malis,
hinc rubra sanguineis gramina cerne genis.
Non texunt, nec fila trahunt, neque defit amictus;
tu male de vita roderis spgra tua.
Mora, sile. Qui vestit agros, qui florea pingit
gramina, dilectae non det is illa tibi?
Hactenus ex illis unus sum, Christe, novenis,
qui tua non grata dona tulere manu.
Corporis antiqua tabebant omnia psora,
nec latum digitum, quod valuisset, erat.
Mortis eram, nisi Christe, mihi medicina fuisses.
Convalui; medico nec tibi sostra dedi.
Sis facilis, iam, Christe, fero, quae debeo, tandera.
Tardus ero, sed enim non male gratus ero.
Ipse ego sum, Jerichum Solyma petiturus ab alta,
ipse ego sum, multo vulnus ab hoste ferens.
Deserui coelos et tartara saeva subivi;
hinc moriens stygii praeda latronis eram.
Praeteriere sacri, me praeteriere profani.
Nullus erat, medicam qui mihi ferret opem.
Christe, venis vinoque lavas oleoque perungis
vulnera, non alia convalitura manu.
Macra venenata coeunt vitiligine membra,
rugosam scabies turpat adulta cutem,
et modo, ni lateat maius, minus ipse dolerem.
Mens quoque sub vitio vix hiat aegra suo.
Nil mihi fatorum dominae, conducitis, herbae,
non facit ad nostrum succus olusve malum.
Christe, fac, ut valeam, quia tu panacea suprema es;
ure, seca, munda, frigefac, unge, liga.