Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA. EPIGRAMMATUM LIBER I, SIVE COELI., lines 17.58-17.62.2
Paul Fleming, Poemata 17.58-17.62.2
Unproofread scanNot analysed yet
Absit, ut ad vestras veniam non entheus aras;
sic poteram magni numinis esse reus.
Non adeo gens cruda sumus securaque coeli;
nos tamen a vestris cogitis ire sacris.
Vana tuis prohibeto, licet, nos Russia, templis:
Christe, modo coelo ne prohibeto tuo.
MDCXXXIIX. M. Maio.
Muneris hoc est omne tui, spirabile numen,
nos quod in hostili sic comitaris humo.
Jurat in excidium passim gens barbara nostrum,
fur Scytha, sol rabidus, trux via, plena fames.
Sufficis has animis, has das in corpora vires,
hactenus ut tantum sustineamus onus.
Porro iuva, virtutis obex, defensio vitae.
Aegra valent per te, te sine firma cadunt.
1638. Mai 13.
In nobis sator ipse tui, mundissime, cultus,
o iubar ardoris, iumen o ipse tui,
fessa viis, enecta fame, confusa pavore
et vel suppliciis iam miseranda suis
turba, tuos damur ante pedes super arida fusi
et gemimus coelum suspiciendo tuum.
Duc, sacer, et quae iam fessis vix ora moveri
cernis, in elogio sunt moritura tuo.
Jane, duplex gemina qui tempus fronte tueri
diceris, undenis patribus une prior,
claude vetus, reclude novum dux claviger sevum,
cum similique novum tempore pande decus.
Lenia felici concurrant sidera coelo,
aetheream melior sentiat orbis opem.
Fallor, an optatos praedicant sidera risus
festaque de fausta dote cachinnet humus?
1639. April 14.
Excute te totosque tuis penetralibus amnes
ingere, mens, lacrimis quos facis ipsa tuis.
Hospes adest, mens, hospes adest, heus! limina pulsat.
Pande fores cita, mens, i, fuge, curre, vola.
Sterne toros violis et odora nube renide.
Sic tuus introeat, qui stat, ut intret, herus.
Quod si tota tibi penitus permiseris illum,
dic: Pie, donec eam te comiterque, mane.