Latin
18.0 to 18.5
Paul Fleming, Poemata 18.0-5
Unproofread scanNot analysed yet
Amplissimo Magnaeque Auctoritatis Viro Bernhardo Torbecio, Senatorii Ordinis Et Secretario Urbico Bono Publico Nato Fraterni Affectus Publice Testandi Caussa Adscribo Paulus Flemingus. SIDERA. 1637. März. Certa Georgiacae, pie mi, conversio terrae, quam per et Albanus credit et orat Iber, rem facis, Armenum dexter quod schisma refellis atque Diarbecios detegis ore dolos. Inde Mahumeticum, gravis ore, refringis halysmum Christiadumque reples ethnica fana Deo. Tot tibi pagani ccelum debere fatentur; ipse tibi coelum debet Jova suum. Schamachiae in Media. Ao. 37. 1637. August 29. Diffluit effusis sensim dum Magdalis undis, induit et liquidas uvida corpus aquas, sicque recens mare stat, sua quod facit aura verendum, quae furit a gemitu mota fluentis herae. Ilicet apparet crucifixus ab aethere Christus et micat insolitis axis uterque striis. Este mihi comites, socii, Mariaeque natanti: tam procul orcus abest, quam prope portus adest. Quam super aspersum milleno flore cadurcum baiulat angelicus celsa sub astra chorus, non alia meruit sepeliri candida pompa, non alio fuit haec digna ministerio. Mascula perpessos nunc despice virgo dolores carnificemque suae tuta relinque cruci. Vita tibi peperit millenas unica mortes, millenas vitas mors parit una tibi. XXIX. Augusti MDCXXXVII. Stat prior aethereas orans Ludovicus ad aras et facit hospitibus numina blanda suis. Explicat interea fratrum manus hospita mappas, mox sedet ad positas plurimus ordo dapes, dumque legunt variam Cererem Bacchumque salutant, adspergunt salibus prandia sancta piis. Mortales epulae, caelestes iure vocandae, quae saturant animam, dum bene corpus alunt. Sancte senex, venerande pater, cui patet olympus, pro misera quoties plebe precaris opem! Laus tua per magnum viget excelsissima mundum, ipse tua loquitur de pietate polus. Vita dedit coelum multis tua, pluribus at mors, dum tuus ad normam nos beat ordo tuam. Monica, sis tanto foelix super aethere partu, pignora, sed coelebs, tot generante polo.