Latin
EPIGRAMMATUM LIBER II, SIVE SIDERA., 9. R. P. Philippo de Rosario, eiusdem ordinis.
Paul Fleming, Poemata 18.9
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctus es; hinc haeres fueris mox certus olympi.
Purus es; hinc merito te pius omnis amat.
Doctus es; setherias dextre sic digeris artes.
Blandus es; hinc placide corda profana moves.
Pauper es; et tamen es sic divite ditior omni.
Parvus es; at magni grandis in aure Dei.
Omnis es, esse tuis debes qui candidus astris;
astra quod hinc tua sint, nemo, Philippe, negat.