# Poemata 18.9

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER II, SIVE SIDERA., 9. R. P. Philippo de Rosario, eiusdem ordinis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/18.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/18.9

Sanctus es; hinc haeres fueris mox certus olympi.
Purus es; hinc merito te pius omnis amat.
Doctus es; setherias dextre sic digeris artes.
Blandus es; hinc placide corda profana moves.
Pauper es; et tamen es sic divite ditior omni.
Parvus es; at magni grandis in aure Dei.
Omnis es, esse tuis debes qui candidus astris;
astra quod hinc tua sint, nemo, Philippe, negat.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
