Latin
EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA.
Paul Fleming, Poemata 19-4
Unproofread scanNot analysed yet
1636. Anfang. Credibile est, ipsum leve quid lacrimare cachinnum, cum nova sub prima nocte marita gemet. Illa, scias, madidum quid ab istis fundet ocellis, et quod siccabis, sponse, rigabit Amor. Sponse, nihil, nil, sponsa, time. Feliciter itis vestraque sidereus gaudia risus amat. Quos nox sera rudes timido se condere lecto, doctius e thalamo surgere mane videt. Revaliae Harridis Esthonicae MDCXXXVI. Dormieram, vir magne, tui securus amoris, nec Clariae tantum sustinuere nefas. Sed dea nulla meam, nec vellere Cynthius aurem tunc voluit, toti lis fuit inde iugo. Conveniunt; proque aure pcdem qui dente moneret, missus ad oblitum me Taracanus abit. Admonet. Evigilo. Sed ab hoc iit horror in artus. Hinc adeo versus obriguere mei. 1636. August. Fulmina sunt, quot sunt elementa notata papyro, quam mihi, sed tristi, mittis, amica, manu. Jure tuo facis hoc, dignas quod concipis iras, et mihi quid Jovio saevius igne tonas. Sum reus, arbitrium iurandi transeo iuris, sed mora me quoque, te quae necat, usque fodit. Discute fulmineas, sol mi clarissime, nubes. Dum loquor, occurro me socioque tibi.