Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 16. Augustino Richtero Meo.
Paul Fleming, Poemata 19.16
Unproofread scanNot analysed yet
Quam mihi multiplices amor unus amicat amores,
ille tui sitiens unus amoris amor!
Crevimus a pueris simul et simul arsimus annis,
Marte pares stetimus, ivimus arte pares.
Risimus una ambo, sed et ambo flevimus una.
Sic mea sors, tua sors quae fuit, illa fuit.
O amor, o si mente sumus tam iugiter uni,
corpore cur geminos tam sinis esse diu?