Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 25. Georgio Ernesto Kademanno, competitori tituli.
Paul Fleming, Poemata 19.25.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ast ego sum dominam tibi corrivalis ad unam
meque cupit, te quae tam cupienter amat.
Turpis it et sacer est alieni raptor amoris
nubere nec binis una puella potest.
Non tamen hinc tibi sum, nec tu mihi tristis et ultor;
quae fuit immundis zelotypia procis.
Sanctus ut est noster, sic est non invidus ignis.
Quur? Quia nil minus est, quam velut audit, Amor.