# Poemata 19.25.2

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 25. Georgio Ernesto Kademanno, competitori tituli.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.25.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.25.2

Ast ego sum dominam tibi corrivalis ad unam
meque cupit, te quae tam cupienter amat.
Turpis it et sacer est alieni raptor amoris
nubere nec binis una puella potest.
Non tamen hinc tibi sum, nec tu mihi tristis et ultor;
quae fuit immundis zelotypia procis.
Sanctus ut est noster, sic est non invidus ignis.
Quur? Quia nil minus est, quam velut audit, Amor.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
