# Poemata 19.42

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER III, SIVE CORCULA., 42. Olearium, ut scribat saepius, rogat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/19.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/19.42

Mel bibo, te quoties lego, nomen amabile nobis,
melleve si quid erat dulcius atque favis.
Nat lepor in calamo, Charis undat in aequore creuae
et lavat in pluteis se Venus ipsa tuis.
Nam tuus est Helicon, tuus Othrys et arduus Aemus,
Phoebus et, et Phoebi concio tota tua est.
Quando voles nobis nihil iuvidisse videri,
quod placet in uostra crebrior aure sona.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
