Latin
19.49.1 to 19.53.2
Paul Fleming, Poemata 19.49.1-19.53.2
Unproofread scanNot analysed yet
1638. Juni. Quae sed iniqua mei mihi te rapit ultio fati, virgo, potens animae \itaque morsque meae? Illud erat mihi morte mea disceclcre peius, peius at est omni iam rediisse nece. Desero iam victus, quam liber saepe reliqui. Fata negant, duo quam corda dedere fidem. Velle mori poteram, sed mors mea mortua dudum est, vivis enim, mortis vita dolenda meae. Mens erat, Elysiam primo pede tundere vestram, Jane, Vratislaviae gemma corusca tuae. Obstitit adversis Mars saevus euntibus armis, inque feros pepulit nos iaciendo Scythas. Hic mihi tres toti periere maligniter anni, Persarum quartum mox iugulabit humus. Mens erat et nunc est, tantum licet occidat aevum, visero vos, venio. Jane, paranda para. Eiusdem mecum soror altera sarcina ventris, quam dedit Abramo dulcis Elisa suo, quid Sabina tuo factum male rebere Paulo, quod nimias alio nectit in orbe moras ? Accusandus eram, sed et excusandus eodem. Quam volui, potui non removere vicem. Vive, nec in nostra nimium, soror, angere cura; sat cito nam redeam, si veniendo valcs. Ex Hyrcania. 1638. Juni. Conscie curarum, felix Reinere, mearum, quas mihi fatalis conciliavit amor, mitto tibi geminos eiusdem pectoris ignes, mitto cupidineas, tormina bina, faces. Quod Basilena rogat, petit hoc Anemona perinde. Unus in ambarum mentibus ardor inest. Hei mihi! nam peream quo certius aeger, hoc unum duplus amor gemina cor mihi pungit acu. 1639. Mai. Suavia tam lentae mulcentia taedia mortis, dum via per nimias tenditur aegra moras, illa mihi totum praetermississima lustrum sesqui, tuis recolo, vir generose, toris. Sentit opus streperisque deus puer annuit alis et nimis in matrem me probat esse pium. Quisquis amas, ruditer teneram sis lenis in artem, inter inhumanos scribitur illa Scythas.