# Poemata 2.11

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 11. Pro Amico Patrono, ad Patres conscriptos Academiae Lipsiensis. 1633. Oct. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.11

Qua fruitur faustae felici sortis amore,
qua fovet aeternos posse valere dies,
hanc, proceres, vobis, Raleorius ille salutem,
ille scholae vestrae pars quotacumque, vovet.
Ille procul patria, dulci procul ille liceo,
cernit in arctoo prospera fata solo.
Et quamvis meminisse queat, quid liquerit illuc,
quam bene sors niveis fluxerit alba rotis,
teterius tamen hic nihil evenisse fatetur,
quasque reliquit opes, hic quoque cernit opes.
Nostis adhuc (memores nec enim non esse potestis,)
quae pia mutatae causa subinsit humi.
Plena peregrinas visendi copia terras,
quicquid et optati nominis aequor habet,
et decus et studium, cuivis laudabile docto,
quicquid et agnomen prosperitatis habet,
eduxere virum, charos sprevisse Penates,
dicereque: Indigenae, paullo valete, Lares!
insuper interni per mutua crimina motus
quodque novum semper Mars ferus omen habet.
Adde, quod armato mors coniurata Gradivo
vastet inexplicita moenia vestra lue.
Hic tutos mihi spero dies, hic faustius aevum
polliceor genio sustinuisse meo.
Allexit cupidam felix occasio mentem,
qua sine nil sapiens, quod bene cedat, agit.
Inter honoratos non ultimus audio patres
et parent magni, me monitore, viri.
Tempus adest. Dubium iamiam sulcabimus aequor,
ibimus in portus, inclyta Riga, tuos.
Russia nos capiet, capiet nos Persis opima,
meta viae nobis Arctos et Ortus erit.
Quicquid ibi lepidum, praeclarum, nobile, doctum,
quodque sua nobis utilitate placet,
tale notatrici mandabimus omne papyro.
Hinc memorem condet dextera gnava librum.
Si pietas nos ire iubet, si faustius omen,
quod pro Christicolis turba profecta sumus,
Jova secundantem prospiret caelitus auram
et iuvet optata posse redire via.
Temporis interea, varias dum versus in oras
dividor a vestro, nomina clara, choro,
este mei solitumque mihi servate favorem
et veterem nobis non removete locum.
Sic pia iurato servent vos fata favore
et fluat in vestras sors cupienda domos.
Deliciae salvete meae, Philyrea valete
pulpita, philosophi vivite fauste patres!

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
