Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 18. In nominalem Parentis; Pro filio. 1635. Mai 1.
Paul Fleming, Poemata 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Si decet et par est, genitor, coluisse parentem
heredemque suae non male velle domo,
candidus ingenuos hodie tibi testor honores,
mi pater, et tibi, quae debeo, vota fero.
Nam quod erat nostris aptum magis usibus isto
tempore, quod studio se probat omne meo,
adspicis, ut tenera redivivus imagine mundus
ludit et in facie signa procantis habet.
Fertilis aetherea laetatur in indole campus,
cespitat in viridi mobile crine nemus,
ingeminant vitreos hiacynthina flumina gestus,
sussilit et madidi muta caterva gregis.
Gramina gramen amat, segetem seges, omnia rident:
nec tamen ad versus hoc facit omne meos.
Illa dies oritur, laeti quo conscia partus
mater in mimanum te dedit alma genus.
Tunc velut illa tibi risit laetissima nato,
sic tibi nunc natus dulce cachinno patri.
Hinc meret illius iubar imperiale diei,
ut merito dignum te celebremus epo.
Ac quamvis meliore cani virtute merebas
et tibi Pierium conveniebat epos,
quale novem docta recinunt sub rupe sorores,
cum pater Ismarium pollice tentat ebur,
non tamen haec puerilis inertia carmina plectri
spernere, nam pater es, filius oro, velis.
Quod si prima rudi mihi iam nimis obstitit aetas
et mea possibili vota vigore carent,
nec mihi Castalides faveant, nec dexter Apollo,
nec Charis in versu vivat adulta meo,
tempus erit quondam studiis laetabile nostris,
quod tibi de nobis gaudia mille feret.
Det modo, det superum pater et bonitatis origo,
subscribant voto prospera fata meo.
Unice cunctarum suspiratissime rerum,
o basis, o nostrae certa columna domus,
vive meis, mihi vive diu natumque parenti
saepius officium solvere tale vide.