# Poemata 2.20.1

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 20. Super obitu Barbarae Voigtiae, Viri Nobilis Philippi Crusi Coniugis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.20.1

Flete ioci, plorate sales, lacrimate cachinni.
Tristitiae facies vestra sit apta novae.
Barbara, magnifici coniux dulcissima Crusii,
fertur in Hannoniis occubuisse plagis.
Illa decus generis, sexus rosa, cura mariti,
et geminae prolis mater alumna fuit.
Heu! fuit, heu! cecidit properantibus obruta fatis!
Quam fuit in molles Parca severa colos!
Ite, pharetrigeri per busta iacentis Amores,
ite, verecundas spargite veris opes.
Dulcis ab eoo circumpluat imber amomo,
halet et Assyrios fusilis urna crocos,
et marmor signate manu, quam tinxerit aurum,
scripta nec in parvas sint mala magna notas:
Barbaris hic tegitur, quae, quod sonat, hoc fuit uno,
rapta quod hei! propera morte perempta iacet.
Hoc vestri sit honoris opus, sit amoris, Amores,
noster erit viduo dicere blanda, labor.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
