Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 3. Ad Georgium Glogerum, Amicum unum, ut secum domum concedere velit. 1631. Juli, lines 2.3.1-2.3.46
Paul Fleming, Poemata 2.3.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo veni, nostrae pars o purissima mentis,
delicies cordis prima, Glogere, mei,
ergo veni, quo vota vocant non vilis amici,
quem sueras animam saepe vocare tuam!
Dum iubet ad notos me patria litera fines
visere et indigenae sacrificare Lari,
te socium mihi iunge viae. Non ardua res est.
Pignus amicitiae gratificare tuae.
Iam, memini, plenum digessit Cynthius annum,
hunc super instaurat cornua quarta soror,
cum comitem meus esse meum te Mulda videret,
Mulda, secans vitreis arva paterna vadis,
cum varios curvo legeremus littore flores,
quas tibi servarat gemmea Chloris opes.
Ut mea iucundi recreabant pectora calles!
Ut mihi ridebant, te comitante, viae,
quando levi comes manabant ore lepores
misceresque tua risibus arte iocos!
Ipsa mihi via visa fuit contractior iri.
Praepediit praecox vota viantis iter.
Iamque veni! Te, chare, vocat, qui me vocat idem,
quem poteras patrem iure vocare meo.
Blanda profecturis roseo favet aethra lepore,
caerulus enituit, sed sine nube, polus.
Temperat ignivomum genialior hora Leonem,
Sirius et viduos mitior urit agros.
Non metuas nequam stratagemata tecta latronis,
Lar pacat sociis lene vialis iter.
Non via longa nimis, non est ingrata meanti,
sed quam crebro refers tam placuisse tibi.
Saepe per irriguis humentia prata pruinis,
saepe per orbatos frugibus ibis agros.
Nec tremulus deerit nutante vertice lucus,
lenibus hospitium lucus Etesiolis.
Hic iuvat algidula foveamus membra sub umbra,
membra sed infensam non dolitura viam.
Vernam vicini Cererem dabit incola pagi,
et quae coxit anus rustica, zytha feret.
Hunc licet edurus, Dithyrambe, neglexeris orbem,
non solus laudem fertilitatis habes.
Frigida pampineo praestat cerevisia succo,
quando calor sitiens debile corpus habet.
Hinc ubi sol prono delabi cernitur orbe,
occiduis propior iam modo factus aquis,
vespera, post gratae solamina blanda quietis,
rursus ad explendum nos revocabit iter.