Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 3. Ad Georgium Glogerum, Amicum unum, ut secum domum concedere velit. 1631. Juli, lines 2.3.91-2.3.134
Paul Fleming, Poemata 2.3.91-134
Unproofread scanNot analysed yet
Me quoque Lipsiacis paullum secedere muris
Phoebus et ad patulum iussit abire nemus.
Mollia dum placidi carpebam munera somni,
nuperus ante meum constitit ipse torum,
haec referens avido tibi quae narrabo novarum,
quae nisi visa, mihi non habitura fidem.
Est locus, in geminos ubi cornua porrigit amnes
Mulda, Grimae vitreis conduplicatus aquis.
Aeternus tremulo praemunit vertice lucus,
templa natatricum caerula Naiadum.
Circum lata iacent gemmantis prata vireti
perpetuoque Pales gramine vestit humum.
Bacchus ibi semper matura pampinat uva
et legit ex hortis Flora perenne decus.
Lubricus e scopulis rivorum murmurat error,
garrit et in resona valle modalis avis.
Non canis immiti premit Erigoneius aestu,
non densat sterili frigore bruma solum.
Lene sed ingentem ver hic se temperat annum.
Caelitibus sacram dixeris esse domum.
Mox, ubi primo suis resciscet Apollo ministris,
nos bene vix patrias iam tetigisse fores,
transferet huc totum bifido cum vertice Pindum,
hic quoque Pegaseas ire iubebit aquas.
Huc Zephyris blandum nos invitabit amicis
Phoebus et ad dictum poscet utrumque nemus.
Stat gravis in medio viridante cacumine prato
laurus et erectas iactat ad astra comas.
Hinc pater aeterno decerptum pollice ramum
circinat in serti schema teres nitidi,
huc adolescentes umbrans mihi fronde capillos
proferet hos binos: esto poeta! sonos.
Dixerit ut, claris ferietur ut aethera verbis,
quaelibet ut panso faverit ore dea,
totus honorata tumulabor Daphnide sicque
deferar ad patrias non sine laude fores.
Tu quoque noscenti bona verba precare poetae
atque vove vati prospera quaeque novo.
O animo nostro nullis delebilis annis!
O mihi Nisaea plus adamate fide!
Ne tibi sit tanti caros sprevisse precatus,
ut nolles Pyladi voce favere tuo,
ut nolles nostram voto mulcere Thaliam;
cuius eras autor, iam quoque testis eris.