Latin · Elegiac couplet
SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 4. Hieremiae Aeschelii Encomiasticum. 1631. Sept. 22.
Paul Fleming, Poemata 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Aescheli, Clariae sidus praelustre catervae,
quem vocat indigenam Pallas honora suum,
cui dedit aequanimae geminata nitela Themistae
purpureos inter nomen habere patres,
sive severa sacri diribis molimina iuris,
invidiam summis quo paris unus heris;
sive comes dominae tam magni Caesaris aulae
digeris officio munia tanta gravi;
sive baronales felici numine curas
suscipis et vacuas non sinis esse tui:
nil nisi summa libras, constantis strenuus aequi,
promus et ingentis prodigus arbitrii.
Talis erat facies, iusto saturata, Quirini,
cum Latio primum mascula iura daret.
Sic stetit in rigidis cordatus Scipio rostris,
sic audax streperum Tullius ante forum. '
Te Themis, assestrix metuendi prima tonantis,
te iudex Nemesis vindicat esse suum.
Gaudet et a tanto defensum vindice Iustum
explicat auratum laetius orbe decus.
Iam fugitiva Fides, profligatum exul Honestum
et pulsi redeunt, te revocante, dii.
Tot desolatae iam iam sulcantur eremi
et quod nunc foditur, lima vepresque fuit.
Te gravidae messes, te pleno Copia cornu
praedicat in Mysio non sine laude solo.
Auspiciis, vir magne, tuis res publica surgit.
Debentur studio nostraque nosque tuo.
Patria per sibi te rediit, te suspicit unum
et vovet, ad caeli sidera tardus eas!
Scriptum MDCXXXI. post eiectum militem Tyllicum.