# Poemata 2.6

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 6. Ad Amicum. 1633. August. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.6

Audio dispositum, regalia nomina, tempus,
decretumque viae significasse diem
iamque deesse nihil, quam quo sibi quilibet adsit
et latus ad tantam cingat utrumque viam.
Me quoque spes animat socios adiungere calces,
spes sed in auxilio tota reposta tuo.
Fallet et omnimodis mea me spes exuet ausis,
auxilium nisi tu consiliumque feras.
Per mihi me tantum numquam promisero cultum
taleve per meritum conciliaro decus.
Tu potes optatum nobis transcribere finem,
nostra tua fruitur dexteritate fides.
Quicquid in instanti bonus aut malus asseris, actu
consiliove probas vel gravitate negas;
illud honoratus negat aut probat omne senatus,
subscribunt domini, te moderante, viri.
Nec iam, quod turber, facit addubitatio causam:
talibus eripiunt me tua verba strophis.
Ipsemet ingenti sperantem calcare mentem
officio poteras exstimulare tuo.
Quae mihi mens animi, quae tunc fuit aurea cura,
quando dares fidei candida signa tuae.
Fac, quod agis, fideique suum bonus addito sponsae
pondus et in niveum candidus esto caput.
Sive per ambustas aestu seu frigore terras,
sive procellosi per freta rauca maris,
te sequar, et quascumque datur comes ire sub oras,
pars fuero lateris non inhonora tui.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
