# Poemata 2.7

Paul Fleming, Poemata, SYLVARUM LIBER II, IN QUO ELEGIAE., 7. Lectissimo Viro Adamo Oleario Salutem 1633. August.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/2.7

Unica Castaliis, Oleari, cura Novenis,
quem vocat indigenam Cynthius ipse suum,
nuperus ille tuo Kretschmarus ab ore salutem
detulit et certum significavit iter.
Tu memor, ut petii, prout instipulatus es ipse,
non potes optantis fallere vota tui.
Sol velit aut magnus, Pindum qui servat, Apollo,
ut cito successu res fluat aucta suo.
Sistar et ad dominum, te disponente, senatum,
nec tali supplex frustrer inanis ope.
Scit Pater, ingenuo colimus quem pectore vates,
quod numen nostrum fallere nemo velit.
Tempestiva tibi congessi munera gratus,
quae tamen ad dictos usque silebo dies,
si non illa tibi Kretschmarus prodidit olim,
interpres fidei conscius ille meae.
Non vacuas chartas et inania carmina solvam,
quae solae Clariis esse putantur opes.
Est aliquid, suavi sapiat quod dulcius auro,
gratius ex iuncto surgit utroque melos.
Namque meres, animis et opum vi quicquid in hac est,
serviet ad nutus et fluet omne tuos.
Salitio Lipsiam.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
