Latin
EPIGRAMMATUM LIBER IV, IN QUO OCELLI., 48. Jano Paulo Crellio, fraterno nomini.
Paul Fleming, Poemata 20.48.2
Unproofread scanNot analysed yet
Pone merum, dispone dapes; nihil absit amorum,
quod bonus hospitibus, quo ferat, hospes habet.
Musica conveniat, cuius pars ipse sat ampla es;
nec careat dulci virginitate chorus.
Nam meret illius hoc sidus geniale diei,
qui tibi cras roseum pingit in axe iubar.
Hoc facis, hoc video, doleoque, rogando quod instas.
Non ero laetitiae pars, quia cedo, tuae.
Sub exitum e Moscua. MDCXXXVI.