Latin
21.0 to 21.5
Paul Fleming, Poemata 21.0-5
Unproofread scanNot analysed yet
Venerabili Et Excellenter Claro M. Salomoni Matthiae Germano In Inclyta Livonorum Tarpatensi Doctori Publico Et Ecclesiastae, Affini Intimo Inviso, Sed Non Inviso Volens Inscribo Paulus Flemingus Medicus. ANIMAE. Albis amor, Philyrique decus, Sidonia, Plissi, funere quam rapuit Lipsia, Dresda dedit, sic fugis et medio languens intercidis aevo, foemina Sulpitios vivere digna dies. Flet pater et gemina moestus cum prole maritus. Congemit agnatis lacrima nostra tuis. Sidus eras terris: hinc te nitor abstulit aethrae. Sidera Sidoniam iam reperere suam. Man. VII, 2. Spes patris et brevis hei! morientis amatio matris, quam sequeris nimio pronus in astra pede, ver erat illa tuae facies blandissima formae. Hei! tamen et citius sic quoque vere perit. Candida per roseas miscens se gratia malas livet, ut in violis serior albet hyems. Belle puer, sic atque tui flos integer aevi, flos perit, in sicco vivit odoris honor. Dic, iucunde meae quondam coamice iuventae, quo pede, qua tacita pergis ad astra via? Sto comes et tantum nec iter nec abhorreo tractum, promptus ad obsequium, qua fugis, ire tuum. Chare, siles? dilecte, fugis? dulcissime, cedis? Solus in invisa te sine linquor humo, o tibi ter, quater o tibi, felicissime, fausto, hinc sed o infausto terque quaterque mihi? Debeo, namque meres, meritam tibi scribere laudem, o pater, Ascreae nobilis auctor aquae. Quantum divino concessit Naso Maroni, tantum Nasoni proximus esse potes. Namque stat in te laus elegis ad summaque ducti subsistunt, nec, quo progrediantur, habent. Qua tener ingentem celebratur Naso per orbem, hic sua Stigeliae portio laudis erit.