Latin
EPIGRAMMATUM LIBER V, SIVE ANIMAE., 67. Amico se reconciliat.
Paul Fleming, Poemata 21.67
Unproofread scanNot analysed yet
Primus es et veteri nihil immutatus ab illo,
tu modo me primum siveris esse tuum.
Deprecor, erravi. Sed apud fuit error amicum,
Si modo vis, culpa mox caret ille sua.
Novimus inter nos, hinc non mihi dura loqueris.
Inde mihi veniam, quam fore spero, feram.
Quam cito laeduntur, cito tam placantur amici.
Osor amor sed hic est, qui, quod amatur, amat.