Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VI, SIVE FLORES.
Paul Fleming, Poemata 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Salitii, d. 2. Aug. MDCXXXIII. Quid moror? audebo. Neque enim Fortuna recedet. Diligit audentes lubrica diva viros. Et tamen audebo, licet horreat Auster et Eurus. Audaces virtus promovet alta manus. Audeo. Sors faveat, faveat sors fortis eunti. Nullius potitur, qui nihil ausus erat. Me mea nobilitas animat, feror, audeo, conor. Sit; nihilo potiar, sed tamen ausus eram.