Latin
22.0 to 22.7
Paul Fleming, Poemata 22.0-7
Unproofread scanNot analysed yet
Devoto In Domino Et Insigniter Spectabili Viro Patri M. Ludovico Duntio, Doctori Animarum Singularis Zeli Theo- logo, Amicitite Caussa Hunc Florum Libellum Sacrum Volo Paulus Flemingus. FLORES. Divide, Doris, aquas et amabilis Orcade multa circiter Albionem lude natando tuam. Cantaber oceanus Bataviquee malacia ponti affavet et pigri Thety s aquosa poli. It dea, quae triplici diadcmate fulget, et undis vos veluti, festis sic benedicit agris. Annua sit vestro lux haec, haec pompa Jacobo, cui decuplent istos numina blanda dies. 1630. Juni. Nempe quod Ammonia trux est crocodilus in alga, hoc in arundineo bestia nostra vado. Repit et, et tecto speculatus lumine praedam eminus invadit, lancinat atque vorat. Hoc ferior fera nostra tamen: gemit ille vorando, haec perimendo sacrum clara cachinnat opus. Nec mora: rupturis Ichneumon saevit in extis. An perit ab simili bestia nostra nece? Si fas est, homini post Ihovam fidere posse, fidere non alii, quam tibi, pure, velim. Vita quod est homini, libertas aurea vitae est. Hac sine non vivit, nec sine vivit ea. Credito, servilis nece vita molestior omni est. Nam domino famulus, non sibi vivit homo. Iova mihi curtam poterat protendere vitam: tu libertatem restituisse potes, Deus adiutor meus. Man. III, 17. Man. I, 24. Man. I, 25. Cedit. At excessu perstat loachimus in ipso, hocque magis, quicquid disputat, esse putat. Scilicet hoc varia munitam Pallade mentem, pectoris immotas arguit illud opes. Hoc virtute potens, gravis arte putatur ab illo. Possidet et iuvenis, quo caruere senes. Haesitat ars rudior, constantia fluxa vacillat, si iuvenis repetit, quod fuit ante suum!