Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VI, SIVE FLORES., 38. Aegritudines.
Paul Fleming, Poemata 22.38.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quid agat pater atque soror, patre charior ipso,
fata mihi matrem proh! rapuere diu.
Nunc bona, quae pereunt, nmla nunc, quibus intus et extus
undique carnificis saevius axe rotor,
tot diversa siinul lacerant examina mentem,
estur et occulto totus ab igne vigor.
Hei mihi! quod vivo tot mortibus usque superstesl
Hei mihi! quod morior, sic mea cuncta iacent.
Eodem loco et tempore.