Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VII, SIVE CORONA., lines 23.24-23.29.1
Paul Fleming, Poemata 23.24-23.29.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sume manus, ceu mentis habes immobile pignus.
o mihi de primo multns amate die.
Est deus in nobis, qui nos movet. Illius actu
in tacitis animae motibus intus eimt.
Te Themis et magni totus consessus Olympi
omnibus efficmnt, quein cupienter ament.
Quam tibi sunt Charites, tam sit Venus aequa, nec umquam
excidat ingenio nostra Moneta tuo.
Depressae valles, quas hinc Hyrcauius humor
verberat, hinc celsis claudis, Olympe, iugis,
pallor in his faciebus, in his macer artubus horror
vos moveat, mutus dum tenet ora timor.
Tendimus, in vestras madidi contendimus ulnas.
Tollite, quos glauci proiicit unda dei.
Nos odium fatale tuum premit, invide Nereu:
sed quoque fatali Chloris amore levat.
Thura prius placitura diis adolete, sodales.
Hic iuvet Hyrcanos evacuemus utres.
Pax volat auratis per Ositia iugera pennis
victricesque vibrat Caesar ovalis aves.
Sparge, puer, violis et olente sedilia myrto
et fluat effuso florea mappa mero.
Tu modo tam laeti revolans dea nuncia fati,
dic patriae mediis nos coovare Medis.
Caria quod stupeat, miretur Nilus et omnis
Eoma theatrali dives honore colat,
culmen hoc intus habent ingentia nomina, reges,
et Sefus, et Tarnas, et Ismael, orbis amor.
Hospes, adoratis sub marmore mambus, exi,
tam firmaeque stupe parcius artis opus.
Quae tantos reges, quae te rapit hora, fatetur
insimul, haec atomos mox fore saxa meros.
Salve, cara dies, quatuor nihi pulcrior annis,
te propter vitae quos male demo meae.
Sera venis, sed grata tamen, sed dulcis aventi,
tergis et ex oculis taedia mille meis.
Tot per amara viae, vitae per acerba tot aegrae,
sistimur ad magni regia tecta Sefi.
Cum violis caream, quas in tua gaudia spargam,
sufficiat voto te celebrasse pio.
1638. Anfang.