# Poemata 23.31.1-23.35

Paul Fleming, Poemata, 23.31.1 to 23.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/23.31.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/23.31.1

1638. April. Coelum, homines, terras, mores, ius corporis, annos, omnia, dum peregre sic ago, muto domi. Otia pro studiis, pro lucris damna, quiete turbida, pro risu flebile sector onus. Seu redeam, seu non, vegetum vidistis, amici. In me nil veteris vivit ovatque mei. Certum nil magis est, quam mors, accita coactis. Nil magis est dubium, quam violeuta salus. Ibidem. Nunc hexametro pentametrum subligo, carmen his quadrans querelis, tibique pango, musicum mecum caput particepsque sortis huius. Post has triumphans aegrimonias, fide fausta feriabor apta. Tunc cespitantes metiar iambos pede, et rotatiles trochaeos. O! quibus est patrii cultus mandatus agelli, digni, queis felix invideatur onus. Prandia ientatos subeunt sequiturque merendam coena, die varios quadi uphcante cibos. Hic saturata fames, hic me sitis ebria vexat: ditor in hoc, quod inops non satis esse queo. Vos lucra alunt, ego gratis agens nunc omnia perdo. O liceat vestra conditione moril Sancte vir officio, vir magne totuphce Phcebo, quo superas omnes retroeundo patres, hoc tibi, quod statuit grati dilectio civis, aeterni monumen mominis instar habes. Scnpta tuae legimus nunquam morientia dextrae, certat hoc ingenio stando perenne tuo, ut, qui scitur adlmc, cecidit tamen ordine fati, ferret in aeternos nomen et ora dies. MDCXXXIX. M. Octobr. Dii maris indigetes et tu, vastissime Nereu, qui sua magnanirais iura tueris aquis, ponite cordatos victo super aequore fluctus; grandius hic vestro flumine fulmen adest. Cernitis: immensos pelagus deflagrat m ignes, vastat et ingentes tiammeus ardor aquas. Numina, sic opus est; terris mutate profundum; imminet hinc vestro tota ruina salo.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
