Latin
EPIGRAMMATUM LIBER VII, SIVE CORONA., lines 23.36-23.38
Paul Fleming, Poemata 23.36-38
Unproofread scanNot analysed yet
A nece vive tua, doctae pater artis et oris
gratia, quam constat non habuisse parem.
Non moritur, docti quisquis colit ardua Pindi,
unde liquor vitae non pereuntis abit.
Sunt ibi vivaces in iugia secula cedri,
non obeunt, quotquot nomma scripta gerunt.
Scriptus es in longa maioribus arbore signis.
Eminus a toto sic potes orbe legi.
Tradis m Occasum quod opes Orientis et Eurum
assuefacis Zephyro conciliasque tuo,
Auster et adverso Boreas stupet asper in axe
invidiamque novis prodit uterque minis.
Dumque tui Belgae, quibus axis et orbis uterque
militat, ut dirimant praelia tanta, volant,
utimur interea parto tibi munere tuti
et petimus Batavis prospera bella tuis.
Ergo suprema dies et ineluctabilis hora
te premit, o fati mens faber ipsa tui
Cede lubens superis et avito reddere coelo,
Corpus adit matrem sponte suapte suam.
Terra polusque suum de me sibi sumat uterque,
relliquus ingentum per ferar ora virum.
Quod cado, naturae, quod sic, mihi debeo. Sed quid?
Quod cado, quod cado sic, detur utrumque Deo.