Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE., lines 24.10-24.14
Paul Fleming, Poemata 24.10-14
Unproofread scanNot analysed yet
Bartolus occubuit, periit quoque funere Baldus,
vivit in ingenio functus uterque tuo.
Nec Themis ipsa suas melius defendere leges,
quam potes ad dubias ipse probare vires.
Stat reus, exsangui damnans suus ipsemet ore,
quum loqueris; laeta stat tuus aure cliens.
Bartole iudicio, dictamine Balde, valete:
Bartolus hic alius, Baldus hic alter adest.
Angelus in cathedris es, es angelus in monumentis,
quae genii calamo stant bene multa tuo,
sancte vir, Elstrani coelo par fama lycei,
dignus in angelicum qui numerere chorum.
Sublinis haereticos digito meliore papyros,
mox cadit a proprio labile schisma dolo.
Quis neget, angelicam quod in hoc geris orbe figuram,
angelus angelicis cum faciebus eris?
Daedala quadruplici quicquid dea digerit orbe
et capiunt regnis Junoque Disque suis,
omne tenes, omne, omne potes. Tibi militat aer
ingentemque capit mens tua dia Deum.
Dant famulas elementa manus, tibi figitur unda,
sudat et ardentes humidus ignis aquas.
Te doctore rudis quis nolit et inscius esse,
te medico quis non languidus esse velit?
Regnat in his tibi dum genuinus Horatius odis
subque tua vivus voce Catullus amat,
te deamant, Flaccum quot amant, quot amantque Catullum
et genium nostri temporis inde colunt.
Grande! tuo sed erat sihiili patrabile cordi,
grandia tam numeris nomina posse sequi:
ast simul ex atheis tam sanctas fingere mentes,
grandius hoc et erat non nisi, mysta, tuum.
Lecta placent, audita movent, bene credita servant
factaque, quae coeli vis docet illa, beant.
Spiritus ipse Dei tacitis illabitur auris,
unde suos motus os, cor et anris habent.
Tauleri genius, pia meutis idea Lutheri,
regnat et expressus te movet, Arnde, Deus.
Utimur arte tua, qua teque tuosque beasti.
Fallere, quae via sic est bene trita, nequit.