# Poemata 24.21-25

Paul Fleming, Poemata, EPIGRAMMATUM LIBER VIII, SIVE GEMMAE., lines 24.21-24.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paul-fleming/poemata/24.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paul-fleming/poemata/24.21

luro Fidem, Charitum triadem Clariasque novenas,
sique quod his maius nomen adorat liumus,
si mihi post unum superat te charior alter:
dulce perit, tecum quod mihi tempus abit.
Tu tamen optantis votum frustraris amici
et cupis a duro nomen habere novum.
Collige, sis, quam iustus agas, quam conscius obstes.
Si volo, quod non vis, hei! quis amicus ero?
Quae tua Parrhasiis se Suedia subiicit arctis,
qua firmam sociant Eurus et Auster humum,
te levat et iusto ccelos super ingerit axi;
celsius hoc vasti nil habet orbis apex.
Maior es hoc animis, quo rectius inderis astris
vicinoque volat mens comes alta polo.
Quicquid ait duri vulgus de gente Trionum,
gens propior celso nulla nec ora polo.
Virgo ego virgineo veniens cum munere, munus
transfero virgineo virgo poeta viro.
Tu memor Esthoniae, nostro monitore dativo,
dulce quid ex ipso nomine vocis habes.
Ac, licet haut opus esse queat monuisse videri, -
nam nihil acer amor dememinisse solet, -
mitto tamen memori memor ut dem calcar amori,
qui magis ardorem dissimulando flagrat.
Nomine, doctrina, genio rationeque vitae,
undique perfecti dona docentis habes;
illius es placidus, prudens et ab omine constans:
conveniunt animis nomina tanta tuis.
Ista tuis radians excelsior emicat annis,
dumque doces vitam, vivis, ut ipse doces
Vix tibi bis septem numerantur ab omnibus anni
et totidem linguis pene disertus agis.
Teutonicae Esthoniam, Romae confundis Athenas,
te stupet in verbis Syrus, Hebraeus, Arabs.
Ars quoque te totuplex decorat. Quid iudico de te,
Jane, Meduseae magne sititor aquae ?
A facie puerum, iuvenem te verus ab annis
arbitror, arte virum iudicioque senem.
Moscua Revaliam MDCXXXVI.

---

Paul Fleming, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/flemingpoemata_1.xml.
